Encontrados 457 resultados para: Inter
Erat autem nobilior inter triginta; verumtamen usque ad tres non pervenerat. Fecitque eum David sibi caput satellitum suorum. (Liber II Samuelis 23, 23)
Asael frater Ioab erat inter triginta. Elchanan filius Dodo de Bethlehem, (Liber II Samuelis 23, 24)
Da ergo servo tuo cor docile, ut iudicare possit populum tuum et discernere inter bonum et malum. Quis enim potest iudicare populum tuum hunc multum?”. (Liber I Regum 3, 9)
Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni, sicut locutus est ei; et erat pax inter Hiram et Salomonem, et percusserunt foedus ambo. (Liber I Regum 5, 26)
Hoc autem erat opus basium: limbos habebant, insuper et limbos inter columellas. (Liber I Regum 7, 28)
Super limbos inter columellas erant leones et boves et cherubim, et super columellas similiter; supra et infra leones et boves erant coronae, opus malleatum. (Liber I Regum 7, 29)
In campestri regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Succoth et Sarthan. (Liber I Regum 7, 46)
Fuitque bellum inter Roboam et Ieroboam cunctis diebus. (Liber I Regum 14, 30)
Reliqua autem gestorum Abiam et omnia, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? Fuitque bellum inter Abiam et inter Ieroboam. (Liber I Regum 15, 7)
Bellum autem erat inter Asa et Baasa regem lsrael cunctis diebus eorum. (Liber I Regum 15, 16)
“Foedus est inter me et te et inter patrem meum et patrem tuum; ideo misi tibi munera, argentum et aurum, et peto, ut irritum facias foedus, quod habes cum Baasa rege Israel, et recedat a me”. (Liber I Regum 15, 19)
Fuitque bellum inter Asa et Baasa regem Israel cunctis diebus eorum. (Liber I Regum 15, 32)
