Encontrados 457 resultados para: Inter
Vocaveruntque filii Ruben et filii Gad altare, quod exstruxerant, Testem; dixerunt enim: “Testis est inter nos quod Dominus ipse sit Deus”. (Liber Iosue 22, 34)
ne conveniatis cum gentibus, quae inter vos residuae sunt, et iuretis in nomine deorum earum et serviatis eis et adoretis illos; (Liber Iosue 23, 7)
Quod si volueritis gentium harum, quae inter vos residuae sunt, erroribus adhaerere et cum eis miscere conubia atque amicitias copulare, (Liber Iosue 23, 12)
Clamaverunt autem ad Dominum, qui posuit tenebras inter vos et Aegyptios et adduxit super eos mare et operuit illos. Viderunt oculi vestri, quae in Aegypto fecerim; et habitastis in solitudine multo tempore. (Liber Iosue 24, 7)
et dixit ad omnem populum: “En lapis iste erit adversus vos in testimonium quia audivit omnia verba Domini, quae locutus est inter nos, ne forte postea negare velitis et mentiri Domino Deo vestro”. (Liber Iosue 24, 27)
Nephthali non expulit habitatores Bethsames et Bethanath et habitavit inter Chananaeum habitatorem terrae, fueruntque ei Bethsamitae et Bethanitae tributarii. (Liber Iudicum 1, 33)
Et sedebat sub palma Deborae inter Rama et Bethel in monte Ephraim; ascendebantque ad eam filii Israel in iudicium. (Liber Iudicum 4, 5)
Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Iahel uxoris Haber Cinaei; erat enim pax inter Iabin regem Asor et domum Haber Cinaei. (Liber Iudicum 4, 17)
Quare sedebas inter caulas, ut audires sibilos tibiae apud greges? Pagis Ruben magnae investigationes cordis. (Liber Iudicum 5, 16)
Inter pedes eius ruit, cecidit, iacebat; inter pedes eius ruit, cecidit; ubi ruit, ibi iacebat exanimis. (Liber Iudicum 5, 27)
Misitque Deus spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sichem, qui rebellaverunt contra eum, (Liber Iudicum 9, 23)
Egressi in agros vindemiaverunt vineas uvasque calcaverunt et, factis cantantium choris, ingressi sunt fanum dei sui et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech, (Liber Iudicum 9, 27)
