Encontrados 17 resultados para: Indica
At ille respondit: “Fratres meos quaero; indica mihi, ubi pascant greges”. (Liber Genesis 37, 16)
Et ait Iosue ad Achan: “Fili mi, da gloriam Domino, Deo Israel, et confitere atque indica mihi quid feceris; ne abscondas”. (Liber Iosue 7, 19)
Dixitque ad eum Dalila: “Ecce illusisti mihi et falsum locutus es; saltem nunc indica mihi quo ligari debeas”. (Liber Iudicum 16, 10)
Quod audire te volui et tibi dicere: Coram cunctis sedentibus et maioribus natu de populo meo, si vis possidere iure propinquitatis, eme et posside; sin autem tibi displicet, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam. Nullus est enim propinquus, excepto te, qui prior es, et me, qui secundus sum”. At ille respondit: “Ego agrum emam”. (Liber Ruth 4, 4)
Accessit autem Saul ad Samuelem in medio portae et ait: “Indica, oro, mihi: Ubi est domus videntis?”. (Liber I Samuelis 9, 18)
Et dixit ei patruus suus: “Indica mihi quid dixerit tibi Samuel”. (Liber I Samuelis 10, 15)
Dixit autem Saul ad Ionathan: “Indica mihi quid feceris”. Et indicavit ei Ionathan et ait: “Gustans gustavi in summitate virgae, quae erat in manu mea, paululum mellis et ecce ego morior”. (Liber I Samuelis 14, 43)
Si tradent me viri Ceilae in manus eius? Et si descendet Saul, sicut audivit servus tuus? Domine, Deus Israel, indica servo tuo”. Et ait Dominus: “Descendet”. (Liber I Samuelis 23, 11)
Et dixit ad eum David: “Quid enim factum est? Indica mihi”. Qui ait: “Fugit populus ex proelio, et multi corruentes e populo mortui sunt; sed et Saul et Ionathan filius eius interierunt”. (Liber II Samuelis 1, 4)
Dicam Deo: Noli me condemnare, indica mihi cur me ita iudices. (Liber Iob 10, 2)
Ubi eras, quando ponebam fundamenta terrae? Indica mihi, si habes intellegentiam. (Liber Iob 38, 4)
Numquid considerasti latitudinem terrae? Indica mihi, si nosti omnia: (Liber Iob 38, 18)