Encontrados 540 resultados para: Illum
Cum autem rediret Iesus, excepit illum turba; erant enim omnes exspectantes eum. (Evangelium secundum Lucam 8, 40)
Quod cum cognovissent turbae, secutae sunt illum. Et excepit illos et loquebatur illis de regno Dei et eos, qui cura indigebant, sanabat. (Evangelium secundum Lucam 9, 11)
et ecce spiritus apprehendit illum, et subito clamat, et dissipat eum cum spuma et vix discedit ab eo dilanians eum; (Evangelium secundum Lucam 9, 39)
et rogavi discipulos tuos, ut eicerent illum, et non potuerunt”. (Evangelium secundum Lucam 9, 40)
Et cum accederet, elisit illum daemonium et dissipavit. Et increpavit Iesus spiritum immundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius. (Evangelium secundum Lucam 9, 42)
Et ait ad illum Iesus: “Nolite prohibere; qui enim non est adversus vos, pro vobis est”. (Evangelium secundum Lucam 9, 50)
Et euntibus illis in via, dixit quidam ad illum: “Sequar te, quocumque ieris”. (Evangelium secundum Lucam 9, 57)
Ait ad illum Iesus: “Nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Dei”. (Evangelium secundum Lucam 9, 62)
Et ecce quidam legis peritus surrexit tentans illum dicens: “Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo?”. (Evangelium secundum Lucam 10, 25)
et appropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum; et imponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit. (Evangelium secundum Lucam 10, 34)
At ille dixit: “Qui fecit misericordiam in illum”. Et ait illi Iesus: “Vade et tu fac similiter”. (Evangelium secundum Lucam 10, 37)
Cum autem irent, ipse intravit in quoddam castellum, et mulier quaedam Martha nomine excepit illum. (Evangelium secundum Lucam 10, 38)