Encontrados 336 resultados para: Illud
aut alicui ex vilibus animalibus illud comparavit, perliniens rubrica et rubicundum faciens fuco colorem illius et omnem maculam, quae in illo erat, perliniens (Liber Sapientiae 13, 14)
et faciens ei dignam habitationem in pariete posuit illud, confirmans ferro. (Liber Sapientiae 13, 15)
Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit, et artifex sapientia fabricavit. (Liber Sapientiae 14, 2)
per manus autem, quod fit, maledictum et ipsum et qui fecit illud, quia ille quidem operatus est, illud autem, cum esset corruptibile, deus cognominatus est. (Liber Sapientiae 14, 8)
Flammae e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes inambulantium, nec dissolvebant illud, quod facile dissolvebatur, glaciei simile genus immortalis escae. (Liber Sapientiae 19, 21)
Vinum novum amicus novus: veterascet, et cum suavitate bibes illud. (Liber Ecclesiasticus 9, 15)
Omne opus corruptibile in fine deficiet, et, qui illud operatur, ibit cum illo; (Liber Ecclesiasticus 14, 20)
et omne opus electum iustificabitur, et, qui operatur illud, honorabitur in illo. (Liber Ecclesiasticus 14, 21)
Verbum sapiens, quodcumque audierit scius, laudabit et ad illud adiciet; audivit luxuriosus, et displicebit illi et proiciet illud post dorsum suum. (Liber Ecclesiasticus 21, 18)
Loramentum ligneum colligatum in fundamento aedificii non dissolvetur; sic et cor confirmatum in cogitatione consilii, nullus timor illud commovebit. (Liber Ecclesiasticus 22, 19)
Si autem potuerit reddere, adversabitur; solidi vix reddet dimidium et computabit illud quasi inventionem. (Liber Ecclesiasticus 29, 7)
Lignum offensionis est aurum sacrificantium; vae illis, qui sectantur illud: et omnis imprudens capietur in illo. (Liber Ecclesiasticus 31, 7)