Encontrados 392 resultados para: Illo
Et erit omnis lebes in Ierusalem et in Iuda sanctificatus Domino exercituum; et venient omnes immolantes et sument ex eis et coquent in eis, et non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo”. (Prophetia Zachariae 14, 21)
Audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo; (Evangelium secundum Matthaeum 2, 3)
et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo duo. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 41)
Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens: “Filia mea modo defuncta est; sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 18)
Amen dico vobis: Non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne Baptista; qui autem minor est in regno caelorum, maior est illo. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 11)
In illo tempore respondens Iesus dixit: “Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 25)
In illo tempore abiit Iesus sabbatis per sata; discipuli autem eius esurierunt et coeperunt vellere spicas et manducare. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 1)
In illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare; (Evangelium secundum Matthaeum 13, 1)
In illo tempore audivit He rodes tetrarcha famam Iesu (Evangelium secundum Matthaeum 14, 1)
In illo die accesserunt ad eum sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem, et interrogaverunt eum (Evangelium secundum Matthaeum 22, 23)
et, qui iuraverit in templo, iurat in illo et in eo, qui inhabitat in ipso; (Evangelium secundum Matthaeum 23, 21)
Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo; vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 24)