Encontrados 686 resultados para: Illis
Novissime recumbentibus illis Undecim apparuit, et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his, qui viderant eum resuscitatum, non crediderant. (Evangelium secundum Marcum 16, 14)
Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. (Evangelium secundum Lucam 1, 7)
Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo; et ipse erat innuens illis et permansit mutus. (Evangelium secundum Lucam 1, 22)
Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iudae (Evangelium secundum Lucam 1, 39)
Et dixit illis angelus: “Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, (Evangelium secundum Lucam 2, 10)
Videntes autem notum fecerunt verbum, quod dictum erat illis de puero hoc. (Evangelium secundum Lucam 2, 17)
Et benedixit illis Simeon et dixit ad Mariam matrem eius: “Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel et in signum, cui contradicetur (Evangelium secundum Lucam 2, 34)
Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis secundum consuetudinem diei festi, (Evangelium secundum Lucam 2, 42)
Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia verba in corde suo. (Evangelium secundum Lucam 2, 51)
Respondens autem dicebat illis: “Qui habet duas tunicas, det non habenti; et, qui habet escas, similiter faciat”. (Evangelium secundum Lucam 3, 11)
Interrogabant autem eum et milites dicentes: “Quid faciemus et nos?”. Et ait illis: “Neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris”. (Evangelium secundum Lucam 3, 14)
diebus quadraginta et tentabatur a Diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis et, consummatis illis, esuriit. (Evangelium secundum Lucam 4, 2)