Encontrados 467 resultados para: Ille
Cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem, parcens ille sumere de ovibus et de bobus suis, ut exhiberet convivium peregrino illi, qui venerat ad se, tulit ovem viri pauperis et praeparavit cibos homini, qui venerat ad se”. (Liber II Samuelis 12, 4)
Dixit autem Nathan ad David: “Tu es ille vir! Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ego unxi te in regem super Israel et ego erui te de manu Saul; (Liber II Samuelis 12, 7)
Nunc autem, quia mortuus est, quare ieiuno? Numquid potero revocare eum amplius? Ego vadam magis ad eum, ille vero non revertetur ad me”. (Liber II Samuelis 12, 23)
Venitque Thamar in domum Amnon fratris sui; ille autem iacebat. Quae tollens farinam commiscuit et conficiens in oculis eius coxit sorbitiunculas. (Liber II Samuelis 13, 8)
Misit itaque ad Ioab, ut mitteret eum ad regem; qui noluit venire ad eum. Cumque secundo misisset, et ille noluisset venire, (Liber II Samuelis 14, 29)
Ad quem rex: “Recede, ait, et sta illic”. Cumque ille recessisset et staret, (Liber II Samuelis 18, 30)
Cumque transisset universus populus et rex Iordanem, osculatus est rex Berzellai et benedixit ei; et ille reversus est in locum suum. (Liber II Samuelis 19, 40)
Porro ille transierat per omnes tribus Israel usque in Abelbethmaacha; omnesque Bochritae congregati sunt et ingressi sunt etiam post eum. (Liber II Samuelis 20, 14)
Qui cum accessisset ad eam, ait illi: “Tu es Ioab?”. Et ille respondit: “Ego”. Ad quem sic locuta est: “Audi sermones ancillae tuae”. Qui respondit: “Audio”. (Liber II Samuelis 20, 17)
Ingressa est ergo ad omnem populum et locuta est eis sapienter. Qui abscissum caput Seba filii Bochri proiecerunt ad Ioab. Et ille cecinit tuba, et recesserunt ab urbe unusquisque in tabernacula sua. Ioab autem reversus est Ierusalem ad regem. (Liber II Samuelis 20, 22)
stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philisthaeos, et fecit Dominus salutem magnam. (Liber II Samuelis 23, 12)
Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat iuxta portam, et attulerunt ad David. At ille noluit bibere, sed libavit illam Domino (Liber II Samuelis 23, 16)