Encontrados 273 resultados para: Iesu
Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed fides, quae per caritatem operatur. (Epistula ad Galatas 5, 6)
Qui autem sunt Christi Iesu, carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. (Epistula ad Galatas 5, 24)
Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. (Epistula ad Galatas 6, 14)
De cetero nemo mihi molestus sit; ego enim stigmata Iesu in super corpore meo porto. (Epistula ad Galatas 6, 17)
Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen. (Epistula ad Galatas 6, 18)
Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, sanctis, qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Iesu: (Epistula ad Ephesios 1, 1)
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. (Epistula ad Ephesios 1, 2)
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo, (Epistula ad Ephesios 1, 3)
Propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in Domino Iesu, et dilectionem in omnes sanctos, (Epistula ad Ephesios 1, 15)
ut Deus Domini nostri Iesu Christi, Pater gloriae, det vobis Spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius, (Epistula ad Ephesios 1, 17)
et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu, (Epistula ad Ephesios 2, 6)
ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu. (Epistula ad Ephesios 2, 7)