Encontrados 794 resultados para: Ierusalem

  • Et placebit Domino sacrificium Iudae et Ierusalem sicut diebus pristinis et sicut annis antiquis. (Prophetia Malachiae 3, 4)

  • Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluistis! (Evangelium secundum Matthaeum 23, 37)

  • Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat super eum; (Evangelium secundum Lucam 2, 25)

  • Et haec ipsa hora superveniens confitebatur Deo et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Ierusalem. (Evangelium secundum Lucam 2, 38)

  • Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem in die festo Paschae. (Evangelium secundum Lucam 2, 41)

  • consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Iesus in Ierusalem, et non cognoverunt parentes eius. (Evangelium secundum Lucam 2, 43)

  • et non invenientes regressi sunt in Ierusalem requirentes eum. (Evangelium secundum Lucam 2, 45)

  • Duxit autem illum in Ierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi: “Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum. (Evangelium secundum Lucam 4, 9)

  • Et factum est, in una dierum, et ipse erat docens, et erant pharisaei sedentes et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Ierusalem; et virtus Domini erat ei ad sanandum. (Evangelium secundum Lucam 5, 17)

  • Et descendens cum illis stetit in loco campestri, et turba multa discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Ierusalem et maritima Tyri et Sidonis, (Evangelium secundum Lucam 6, 17)

  • qui visi in gloria dicebant exodum eius, quam completurus erat in Ierusalem. (Evangelium secundum Lucam 9, 31)

  • Factum est autem, dum complerentur dies assumptionis eius, et ipse faciem suam firmavit, ut iret Ierusalem, (Evangelium secundum Lucam 9, 51)


“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina