Encontrados 2561 resultados para: Ibi
Quod si alteram sibi acceperit, cibum et vestimentum et concubitum non negabit. (Liber Exodus 21, 10)
Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus eius, constituam tibi locum, in quem fugere debeat. (Liber Exodus 21, 13)
Si seduxerit quis virginem necdum desponsatam dormieritque cum ea, pretio acquiret eam sibi uxorem. (Liber Exodus 22, 15)
Si videris asinum odientis te iacere sub onere suo, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. (Liber Exodus 23, 5)
Sollemnitatem Azymorum custodies: septem diebus comedes azyma, sicut praecepi tibi, tempore statuto mensis Abib, quando egressus es de Aegypto. Non apparebis in conspectu meo vacuus. (Liber Exodus 23, 15)
Non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum. (Liber Exodus 23, 32)
Non habitent in terra tua, ne peccare te faciant in me, si servieris diis eorum; quod tibi certo erit in scandalum”. (Liber Exodus 23, 33)
Dixit autem Dominus ad Moysen: “Ascende ad me in montem et esto ibi; daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata, quae scripsi, ut doceas eos”. (Liber Exodus 24, 12)
Ingressusque Moyses medium nebulae ascendit in montem; et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus. (Liber Exodus 24, 18)
Iuxta omnem similitudinem habitaculi, quam ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum eius: sicque facietis illud. (Liber Exodus 25, 9)
Ponesque in arcam testimonium, quod dabo tibi. (Liber Exodus 25, 16)
quo operienda est arca, in qua pones testimonium, quod dabo tibi. (Liber Exodus 25, 21)