Encontrados 2561 resultados para: Ibi
Et redibit recta ad illum et firmabit illum et laetificabit illum (Liber Ecclesiasticus 4, 20)
Noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi. (Liber Ecclesiasticus 4, 35)
Si est tibi intellectus, responde proximo; sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris. (Liber Ecclesiasticus 5, 14)
Multi pacifici sint tibi, et consiliarius sit tibi unus de mille. (Liber Ecclesiasticus 6, 6)
in prosperis erit tibi quasi coaequalis et in domesticis tuis fiducialiter aget. (Liber Ecclesiasticus 6, 11)
In novissimis enim invenies requiem in ea, et convertetur tibi in oblectationem. (Liber Ecclesiasticus 6, 29)
Et erunt tibi compedes eius in protectionem fortitudinis, et torques illius in stolam gloriae; (Liber Ecclesiasticus 6, 30)
Stolam gloriae indues eam et coronam gratulationis superpones tibi. (Liber Ecclesiasticus 6, 32)
Cogitatum tuum habe in praeceptis Dei et in mandatis illius maxime assiduus esto; et ipse firmabit tibi cor, et concupiscentia sapientiae dabitur tibi. (Liber Ecclesiasticus 6, 37)
Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua; non defraudes illum libertate neque inopem derelinquas illum. (Liber Ecclesiasticus 7, 23)
Pecora tibi sunt? Attende illis, et, si sunt utilia, perseverent apud te. (Liber Ecclesiasticus 7, 24)
Filii tibi sunt? Erudi illos et curva a pueritia cervicem illorum. (Liber Ecclesiasticus 7, 25)