Encontrados 2561 resultados para: Ibi
Si sapiens fueris, tibimetipsi eris; si autem illusor, solus portabis malum. (Liber Proverbiorum 9, 12)
Et ignoravit quod ibi sint umbrae, et in profundis inferni convivae eius. (Liber Proverbiorum 9, 18)
Exspectatio iustorum laetitia, spes autem impiorum peribit. (Liber Proverbiorum 10, 28)
Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes; et exspectatio divitiarum peribit. (Liber Proverbiorum 11, 7)
Melior est pauper, qui ministrat sibi, quam gloriosus et indigens pane. (Liber Proverbiorum 12, 9)
Multi cibi in novalibus pauperum, et est qui perit, deficiente iudicio. (Liber Proverbiorum 13, 23)
Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum. (Liber Proverbiorum 16, 26)
Qui generat stultum, maerorem generat sibi, sed nec pater in fatuo laetabitur. (Liber Proverbiorum 17, 21)
Falsus testis non erit impunitus; et, qui loquitur mendacia, peribit. (Liber Proverbiorum 19, 9)
Omnis via viri recta sibi videtur; appendit autem corda Dominus. (Liber Proverbiorum 21, 2)
Testis mendax peribit; vir oboediens loquetur in victoriam. (Liber Proverbiorum 21, 28)
Dives et pauper obviaverunt sibi: utriusque operator est Dominus. (Liber Proverbiorum 22, 2)