Encontrados 53 resultados para: Hostes Victoria
Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt. (Prophetia Michaeae 5, 8)
Deus aemulator et ulciscens Dominus, ulciscens Dominus et habens furorem, ulciscens Dominus in hostes suos et servans iram inimicis suis. (Prophetia Nahum 1, 2)
Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptelam, et mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: “Absorpta est mors in victoria. (Epistula I ad Corinthios 15, 54)
Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, stimulus tuus?”. (Epistula I ad Corinthios 15, 55)
quoniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum; et haec est victoria, quae vicit mundum: fides nostra. (Epistula I Ioannis 5, 4)