Encontrados 63 resultados para: Heu

  • Ipse vero Timotheus incidens in eos, qui erant cum Dositheo et Sosipatre, cum multa adulatione postulabat, ut vivus dimitteretur, eo quod multorum quidem parentes, aliorum autem fratres haberet, et contingeret horum curam non haberi. (Liber II Maccabaeorum 12, 24)

  • Dositheus vero quidam de iis, qui Bacenoris erant, eques vir et fortis, Gorgiam tenuit chlamydeque apprehensum ducebat eum fortiter; et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum umerumque amputavit, et Gorgias effugit in Maresa. (Liber II Maccabaeorum 12, 35)

  • Cui “Vae”? Cui “Eheu”? Cui rixae? Cui querela? Cui sine causa vulnera? Cui suffusio oculorum? (Liber Proverbiorum 23, 29)

  • Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israel: “Heu, consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis. (Liber Isaiae 1, 24)

  • Heu!, strepitus populorum multorum; strepunt quasi strepitu maris, et tumultus turbarum quasi sonitu aquarum sonabunt. (Liber Isaiae 17, 12)

  • Heu! Omnes sitientes, venite ad aquas; et, qui non habetis argentum, properate, emite et comedite, venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac. (Liber Isaiae 55, 1)

  • Et dixi: “Heu, Domine Deus! Ecce nescio loqui, quia puer ego sum”. (Liber Ieremiae 1, 6)

  • Et dixi: “Heu, Domine Deus! Ergo decepisti populum istum et Ierusalem dicens: “Pax erit vobis”; et ecce pervenit gladius usque ad animam”. (Liber Ieremiae 4, 10)

  • Et dixi: “Heu, Domine Deus! Ecce prophetae dicunt eis: “Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis, sed pacem veram dabit vobis in loco isto””. (Liber Ieremiae 14, 13)

  • Heu, Domine Deus, ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento; non erit tibi difficile omne verbum, (Liber Ieremiae 32, 17)

  • Et dixi: “Heu, Domine Deus, ecce anima mea non est polluta, et morticinum et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc, et non est ingressa in os meum caro immunda”. (Prophetia Ezechielis 4, 14)

  • Haec dicit Dominus Deus: Plaude manu tua et percute pede tuo et dic: Heu ad omnes abominationes malas domus Israel, quia gladio, fame et peste ruituri sunt! (Prophetia Ezechielis 6, 11)


“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina