Mosaico decorativo

Encontrados 460 resultados para: Hereditatem Populi

  • Et curam habuit senectutis eorum honorifice et sepelivit illos in Ecbatanis Mediae et hereditatem percepit domus Raguel et Thobis patris sui. (Liber Thobis 14, 13)

  • Et Ioachim sacerdos magnus et omnes adstantes ante conspectum Domini sacerdotes et deservientes Domino praecincti ciliciis lumbos suos offerebant holocaustum instantiae et vota et voluntaria munera populi. (Liber Iudith 4, 14)

  • Et convocaverunt omnes seniores civitatis, et concurrerunt omnes iuvenes eorum et mulieres et pueri eorum in ecclesiam; et statuerunt Achior in medio omnis populi ipsorum, et interrogavit eum Ozias, quid contigisset. (Liber Iudith 6, 16)

  • Et accedentes ad eum omnes principes filiorum Esau et omnes duces populi Moab et magistratus maritimae dixerunt: (Liber Iudith 7, 8)

  • Et audivit verba populi maligna super principem quoniam defecerunt animo super penuriam aquarum. Et audivit omnia verba Iudith, quae locutus est ad eos Ozias, quemadmodum iuraverat eis, ut post quinque dies traderet civitatem Assyriis. (Liber Iudith 8, 9)

  • Quia nunc est tempus, ut suscipias hereditatem tuam et facias cogitationem meam in quassationem inimicorum, qui insurrexerunt super nos”. (Liber Iudith 13, 5)

  • Et obstupuit omnis populus valde et inclinantes se adoraverunt Deum et dixerunt unanimes: “Benedictus es, Deus noster, qui ad nihilum redegisti inimicos populi tui in hodierna die”. (Liber Iudith 13, 17)

  • Et vocaverunt Achior de domo Oziae, qui, ut venit et vidit caput Holofernis in manu viri unius in ecclesia populi, cecidit in faciem, et resolutus est spiritus ipsius. (Liber Iudith 14, 6)

  • Et nunc annuntia mihi, quaecumque fecisti in diebus istis”. Et rettulit illi Iudith in medio populi omnia, quaecumque fecerat, ex qua die exivit usque in diem, qua loquebatur illis. (Liber Iudith 14, 8)

  • Tu es Deus conterens bella, qui ponis castra in medio populi tui, ut eripias me de manu persequentium me. (Liber Iudith 16, 2)

  • Post illos autem dies rediit unusquisque in hereditatem suam, et Iudith abiit in Betuliam et demorata est in possessione sua. Et facta est secundum tempus suum clara in omni terra, (Liber Iudith 16, 21)

  • Exemplar autem epistularum ut lex in omnibus provinciis promulgandum erat, ut scirent omnes populi et pararent se ad praedictam diem. (Liber Esther 3, 14)


"Proponha-se a exercitar-se nas virtudes". São Padre Pio de Pietrelcina