Encontrados 165 resultados para: Heliam prophetam iniustitiam possessionem

  • Sed omnino indigens non erit apud te, quia benedicet tibi Dominus Deus tuus in terra, quam traditurus est tibi in possessionem, (Liber Deuteronomii 15, 4)

  • Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus; ipsum audietis, (Liber Deuteronomii 18, 15)

  • prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius, loqueturque ad eos omnia, quae praecepero illi. (Liber Deuteronomii 18, 18)

  • tres civitates separabis tibi in medio terrae, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem (Liber Deuteronomii 19, 2)

  • Sic facies cunctis civitatibus, quae a te procul valde sunt et non sunt de gentium istarum urbibus, quas in possessionem accepturus es. (Liber Deuteronomii 20, 15)

  • non permanebit cadaver eius in ligno; sed in eadem die sepelietur, quia maledictus a Deo est, qui pendet in ligno; et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem. (Liber Deuteronomii 21, 23)

  • Abominatur enim Dominus tuus eum, qui facit haec, et aversatur omnem iniustitiam. (Liber Deuteronomii 25, 16)

  • Cepit ergo Iosue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israel secundum partes et tribus suas; quievitque terra a proeliis. (Liber Iosue 11, 23)

  • Moyses famulus Domini et filii Israel percusserunt eos; tradiditque terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis et Gaditis et dimidiae tribui Manasse. (Liber Iosue 12, 6)

  • Hi sunt reges terrae, quos percussit Iosue et filii Israel trans Iordanem ad occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani usque ad montem Calvum, qui ascendit in Seir; tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israel, singulis partes suas, (Liber Iosue 12, 7)

  • Et nunc divide terram hanc in possessionem novem tribubus et dimidiae tribui Manasse”. (Liber Iosue 13, 7)

  • Tribui tantum Levi non dedit possessionem, sed sacrificia Domini, Dei Israel: ipsa est eius hereditas, sicut locutus est illi. (Liber Iosue 13, 14)


“O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural.” São Padre Pio de Pietrelcina