Encontrados 1478 resultados para: Haec
Caro enim concupiscit adversus Spiritum, Spiritus autem adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non, quaecumque vultis, illa faciatis. (Epistula ad Galatas 5, 17)
Nolite errare: Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec et metet; (Epistula ad Galatas 6, 7)
Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec: gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi (Epistula ad Ephesios 3, 8)
Nemo vos decipiat inanibus verbis; propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae. (Epistula ad Ephesios 5, 6)
Sed, quae mihi erant lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimentum. (Epistula ad Philippenses 3, 7)
De cetero, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque casta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus et si qua laus, haec cogitate; (Epistula ad Philippenses 4, 8)
quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me, haec agite; et Deus pacis erit vobiscum. (Epistula ad Philippenses 4, 9)
super omnia autem haec: caritatem, quod est vinculum perfectionis. (Epistula ad Colossenses 3, 14)
Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra, (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 3)
in omnibus gratias agite; haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu erga vos. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 18)
Non retinetis quod, cum adhuc essem apud vos, haec dicebam vobis? (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 5)
Haec tibi scribo sperans venire ad te cito; (Epistula I ad Timotheum 3, 14)