Encontrados 851 resultados para: Genealogia Iabes Iabes et Jabes benedictio terrae Iuda descensus et coques

  • Quid faciam tibi, Ephraim? Quid faciam tibi, Iuda? Caritas vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens. (Prophetia Osee 6, 4)

  • Sed et tibi, Iuda, parata est messis, cum convertero sortem populi mei. (Prophetia Osee 6, 11)

  • Vitis frondosa Israel, fructum producens sibi; secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, iuxta ubertatem terrae suae decoravit simulacra. (Prophetia Osee 10, 1)

  • Iudicium ergo Domini cum Iuda, et visitatio super Iacob; iuxta vias eius et iuxta opera eius reddet ei. (Prophetia Osee 12, 3)

  • Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terrae, si factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum. (Prophetia Ioel 1, 2)

  • Sanctificate ieiunium, vocate coetum, congregate senes, omnes habitatores terrae in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum: (Prophetia Ioel 1, 14)

  • Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo; conturbentur omnes habitatores terrae, quia venit dies Domini, quia prope est. (Prophetia Ioel 2, 1)

  • Et Iuda in aeternum habitabitur, et Ierusalem in generationem et generationem; (Prophetia Ioel 4, 20)

  • qui contriverint super pulverem terrae capita pauperum et viam humilium declinaverint, et filius ac pater eius iverint ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum; (Prophetia Amos 2, 7)

  • “Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae; idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras. (Prophetia Amos 3, 2)

  • Auditum facite in aedibus Assyriae et in aedibus terrae Aegypti et dicite: “Congregamini super montes Samariae”; et videte insanias multas in medio eius et oppressos in sinu eius. (Prophetia Amos 3, 9)

  • quia ecce formans montes et creans ventum et annuntians homini cogitationem eius, faciens auroram et tenebras et gradiens super excelsa terrae; Dominus, Deus exercituum, nomen eius. (Prophetia Amos 4, 13)


“Aquele que procura a vaidade das roupas não conseguirá jamais se revestir com a vida de Jesus Cristo.” São Padre Pio de Pietrelcina