Encontrados 349 resultados para: Fuerit
Respondit ei languidus: “Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam; dum autem venio ego, alius ante me descendit”. (Evangelium secundum Ioannem 5, 7)
Et dicebat: “Propterea dixi vobis: Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 65)
Dixit ei Iesus: “Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet; (Evangelium secundum Ioannem 11, 25)
Amen, amen dico vobis: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. (Evangelium secundum Ioannem 12, 24)
Amodo dico vobis priusquam fiat, ut credatis, cum factum fuerit, quia ego sum. (Evangelium secundum Ioannem 13, 19)
Et nunc dixi vobis, priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis. (Evangelium secundum Ioannem 14, 29)
Moyses quidem dixit: “Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me; ipsum audietis iuxta omnia, quaecumque locutus fuerit vobis. (Actus Apostolorum 3, 22)
Nam quae sub viro est mulier, viventi viro alligata est lege; si autem mortuus fuerit vir, soluta est a lege viri. (Epistula ad Romanos 7, 2)
Igitur, vivente viro, vocabitur adultera, si fuerit alterius viri; si autem mortuus fuerit vir, libera est a lege, ut non sit adultera, si fuerit alterius viri. (Epistula ad Romanos 7, 3)
Isaias autem clamat pro Israel: “Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiae salvae fient. (Epistula ad Romanos 9, 27)
si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia, sibi autem loquatur et Deo. (Epistula I ad Corinthios 14, 28)
quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat. (Epistula I ad Corinthios 14, 30)