Encontrados 48 resultados para: Fortitudine

  • VAU. Et egressus est a filia Sion omnis decor eius; facti sunt principes eius velut cervi non invenientes pascua et abierunt absque fortitudine ante faciem persequentis. (Lamentationes 1, 6)

  • Ibi principes aquilonis omnes et universi Sidonii, qui deducti sunt cum interfectis in terrore suo, in sua fortitudine confusi; qui dormiunt incircumcisi cum interfectis gladio et sustulerunt confusionem suam cum his, qui descendunt in lacum. (Prophetia Ezechielis 32, 30)

  • et magnificatum est usque ad fortitudinem caeli et deiecit de fortitudine et de stellis et conculcavit eas; (Prophetia Danielis 8, 10)

  • Quod autem, fracto illo, surrexerunt quattuor pro eo, quattuor regna de gente eius consurgent sed non in fortitudine eius. (Prophetia Danielis 8, 22)

  • Qui laetantur pro Lodabar, qui dicunt: “Numquid non in fortitudine nostra cepimus nobis Carnaim?”. (Prophetia Amos 6, 13)

  • et operiantur saccis homines et iumenta et clament ad Deum in fortitudine, et convertatur vir a via sua mala et a violentia, quae est in manibus eorum. (Prophetia Ionae 3, 8)

  • Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, iudicio et virtute, ut annuntiem Iacob scelus suum et Israel peccatum suum. (Prophetia Michaeae 3, 8)

  • Et stabit et pascet in fortitudine Domini, in sublimitate nominis Domini Dei sui; et habitabunt secure, quia nunc magnus erit usque ad terminos terrae, (Prophetia Michaeae 5, 3)

  • Videbunt gentes et confundentur super omni fortitudine sua, ponent manum super os, aures eorum surdae erunt; (Prophetia Michaeae 7, 16)

  • Dominus patiens et magnus fortitudine, nullumque impunitum derelinquet Dominus. In tempestate et turbine via eius, et nubes pulvis pedum eius. (Prophetia Nahum 1, 3)

  • et diligere eum ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota fortitudine” et: “Diligere proximum tamquam seipsum” maius est omnibus holocautomatibus et sacrificiis”. (Evangelium secundum Marcum 12, 33)

  • ubi angeli fortitudine et virtute cum sint maiores, non portant adversum illas coram Domino iudicium blasphemiae. (Epistula II Petri 2, 11)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina