Encontrados 877 resultados para: Filius Dei
Ira patris filius stultus et dolor matris, quae genuit eum. (Liber Proverbiorum 17, 25)
Calamitas patris filius stultus; et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier. (Liber Proverbiorum 19, 13)
Qui affligit patrem et fugat matrem, filius inhonestus et ignominiosus. (Liber Proverbiorum 19, 26)
Qui custodit legem, filius sapiens est; qui autem comissatores pascit, confundit patrem suum. (Liber Proverbiorum 28, 7)
si enim est verus filius Dei, suscipiet illum et liberabit eum de manibus contrariorum. (Liber Sapientiae 2, 18)
quoniam servus tuus sum ego et filius ancillae tuae, homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum iudicii et legum. (Liber Sapientiae 9, 5)
et eris velut filius Altissimi oboediens, et miserebitur tui magis quam mater. (Liber Ecclesiasticus 4, 11)
Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis. (Liber Ecclesiasticus 17, 29)
Equus indomitus evadit durus, et filius remissus evadet praeceps. (Liber Ecclesiasticus 30, 8)
Et Phinees filius Eleazari tertius in gloria est, zelando timorem Domini; (Liber Ecclesiasticus 45, 28)
Fortis in bello Iesus filius Nun, successor Moysi in prophetis, qui fuit secundum nomen suum (Liber Ecclesiasticus 46, 1)
Et in diebus Moysi misericordiam fecit, ipse et Chaleb filius Iephonne, stare contra congregationem, prohibere gentem a peccatis et perfringere murmur malitiae. (Liber Ecclesiasticus 46, 9)