Encontrados 877 resultados para: Filius Dei
Et dormivit Roboam cum patribus suis sepultusque est in civitate David; et regnavit Abia filius eius pro eo. (Liber II Paralipomenon 12, 16)
Et surrexit Ieroboam filius Nabat servus Salomonis filii David et rebellavit contra dominum suum; (Liber II Paralipomenon 13, 6)
Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David; regnavitque Asa filius eius pro eo. In cuius diebus quievit terra annis decem. (Liber II Paralipomenon 13, 23)
Azarias autem filius Oded, facto in se spiritu Dei, (Liber II Paralipomenon 15, 1)
Regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo et invaluit contra Israel. (Liber II Paralipomenon 17, 1)
ad latus quoque istius Amasias filius Zechri consecratus Domino et cum eo ducenta milia virorum fortium; (Liber II Paralipomenon 17, 16)
Et ait rex Israel ad Iosaphat: “Adhuc est vir unus, a quo possumus quaerere Domini voluntatem; sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum sed malum omni tempore: est autem Michaeas filius Iemla”. Dixitque Iosaphat: “Ne loquaris, rex, hoc modo”. (Liber II Paralipomenon 18, 7)
Sedecias vero filius Chanaana fecit sibi cornua ferrea et ait: “Haec dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec conteras eam”. (Liber II Paralipomenon 18, 10)
Accessit autem Sedecias filius Chanaana et percussit Michaeae maxillam et ait: “Per quam viam transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi?”. (Liber II Paralipomenon 18, 23)
Cui occurrit Iehu filius Hanani videns et ait ad eum: “Impio praebes auxilium et his, qui oderunt Dominum, amicitia iungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris; (Liber II Paralipomenon 19, 2)
Amarias autem sacerdos princeps super vos in omnibus, quae ad Deum pertinent, praesidebit; porro Zabadias filius Ismael, qui est dux in domo Iudae, super ea opera erit, quae ad regis officium pertinent; habetisque Levitas coram vobis ut scribas. Confortamini et agite diligenter, et sit Dominus cum bonis”. (Liber II Paralipomenon 19, 11)
Erat autem Iahaziel filius Zachariae filii Banaiae filii Iehiel filii Matthaniae Levites de filiis Asaph, super quem factus est spiritus Domini in medio congregationis, (Liber II Paralipomenon 20, 14)