Mosaico decorativo

Encontrados 472 resultados para: Filium

  • Et non est recordatus Ioas rex misericordiae, quam fecerat Ioiada pater illius secum, sed interfecit filium eius. Qui cum moreretur, ait: “Videat Dominus et requirat!”. (Liber II Paralipomenon 24, 22)

  • Igitur Amasias rex Iudae, inito consilio, misit ad Ioas filium Ioachaz filii Iehu regem Israel dicens: “Veni, videamus nos mutuo!”. (Liber II Paralipomenon 25, 17)

  • Porro Amasiam regem Iudae filium Ioas filii Ioachaz cepit Ioas rex Israel in Bethsames et adduxit in Ierusalem destruxitque murum eius a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis. (Liber II Paralipomenon 25, 23)

  • Eodem tempore occidit Zechri vir potens ex Ephraim Maasiam filium regis et Ezricam praefectum domus, Elcanam quoque secundum a rege. (Liber II Paralipomenon 28, 7)

  • Posuit quoque sculptile, idolum, quod fecerat, in domo Dei, de qua locutus est Deus ad David et ad Salomonem filium eius dicens: “In domo hac et in Ierusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum. (Liber II Paralipomenon 33, 7)

  • Porro populus terrae, caesis omnibus, qui conspiraverant contra regem Amon, consti tuit regem Iosiam filium eius pro eo. (Liber II Paralipomenon 33, 25)

  • Igitur anno octavo decimo regni sui, cum mundaret terram et domum, misit Saphan filium Eseliae et Maasiam principem civitatis et Ioah filium Ioachaz a commentariis, ut instaurarent domum Domini Dei sui. (Liber II Paralipomenon 34, 8)

  • Tulit ergo populus terrae Ioachaz filium Iosiae et con stituit regem pro patre suo in Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 36, 1)

  • Et constitui super horrea Selemiam sacerdotem et Sadoc scribam et Phadaiam de Levitis et iuxta eos Hanan filium Zacchur, filium Matthaniae, quoniam fideles comprobati sunt; et ipsi curam habebant distribuendi partes fratribus suis. (Liber Nehemiae 13, 13)

  • Et, postquam vir factus sum, accepi uxorem Annam ex semine patriae nostrae et genui ex illa filium et vocavi nomen eius Thobiam. (Liber Thobis 1, 9)

  • Et non transierunt dies quadraginta, quousque occiderent illum duo filii ipsius et fugerunt in montes Ararat; et regnavit Asarhaddon filius eius pro illo et constituit Achicarum filium fratris mei Anael super omnem exactionem regni eius, et ipse habebat potestatem super omnem regionem. (Liber Thobis 1, 21)

  • Quid nos flagellas causa virorum tuorum, quia mortui sunt? Vade cum illis, nec ex te videamus filium aut filiam in perpetuum”. (Liber Thobis 3, 9)


"Vive-se de fé, não de sonhos." São Padre Pio de Pietrelcina