Encontrados 163 resultados para: Filia
Et ait Booz ad Ruth: “Audi, filia: ne vadas ad colligendum in alterum agrum nec recedas ab hoc loco, sed iungere puellis meis. (Liber Ruth 2, 8)
Cui dixit socrus: “Melius est, filia mea, ut cum puellis eius exeas ad metendum, ne in alieno agro quispiam tibi molestus sit”. (Liber Ruth 2, 22)
Et dixit ad eam Noemi socrus sua: “Filia mea, quaeram tibi requiem et providebo, ut bene sit tibi. (Liber Ruth 3, 1)
Et ille: “Benedicta, inquit, es a Domino, filia; et priorem pietatem posteriore superasti, quia non es secuta iuvenes pauperes sive divites. (Liber Ruth 3, 10)
et venit ad socrum suam. Quae dixit ei: “Quid egisti, filia?”. Narravitque ei omnia, quae sibi fecisset homo, (Liber Ruth 3, 16)
Dixitque Noemi: “Exspecta, filia, donec videamus quem res exitum habeat; neque enim cessabit homo, nisi compleverit hodie, quod locutus est”. (Liber Ruth 3, 18)
Et nomen uxoris Saul Achinoam filia Achimaas, et nomen principis militiae eius Abner filius Ner patrui Saul. (Liber I Samuelis 14, 50)
Dixit autem Saul ad David: “Ecce filia mea maior Merob, ipsam dabo tibi uxorem; tantummodo esto mihi vir fortis et proeliare bella Domini”. Saul autem reputabat dicens: “Non sit manus mea in eo, sed sit super illum manus Philisthinorum”. (Liber I Samuelis 18, 17)
Factum est autem tempus, cum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadriel Molathitae uxor. (Liber I Samuelis 18, 19)
Dilexit autem Michol filia Saul altera David, et nuntiatum est Saul, et placuit ei; (Liber I Samuelis 18, 20)
Et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David; Michol autem filia Saul diligebat eum. (Liber I Samuelis 18, 28)
Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Aia. Dixitque Isbaal ad Abner: (Liber II Samuelis 3, 7)