Mosaico decorativo

Encontrados 641 resultados para: Fiduciam In Deum

  • spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram iustorum et iniquorum. (Actus Apostolorum 24, 15)

  • In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper. (Actus Apostolorum 24, 16)

  • aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctificatos per fidem, quae est in me”. (Actus Apostolorum 26, 18)

  • sed his, qui sunt Damasci primum et Hierosolymis, et in omnem regionem Iudaeae et gentibus annuntiabam, ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes. (Actus Apostolorum 26, 20)

  • Et Paulus: “Optarem apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos, qui audiunt me hodie, fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his!”. (Actus Apostolorum 26, 29)

  • at illi exspectabant eum in tumorem convertendum aut subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se dicebant eum esse deum. (Actus Apostolorum 28, 6)

  • Et inde cum audissent de nobis fratres, occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tres Tabernas; quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam. (Actus Apostolorum 28, 15)

  • quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. (Epistula ad Romanos 1, 21)

  • Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant, quae non conveniunt, (Epistula ad Romanos 1, 28)

  • Non est enim personarum acceptio apud Deum! (Epistula ad Romanos 2, 11)

  • Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur. (Epistula ad Romanos 2, 13)

  • Qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras? (Epistula ad Romanos 2, 23)


"Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência." São Padre Pio de Pietrelcina