Mosaico decorativo

Encontrados 641 resultados para: Fiduciam In Deum

  • At ille, missis ad eum nuntiis, ait: “Quid mihi et tibi est, rex Iudae? Non adversum te hodie venio, sed contra aliam pugno domum, ad quam me Deus festinato ire praecepit. Desine adversum Deum facere, qui mecum est, ne interficiat te”. (Liber II Paralipomenon 35, 21)

  • Contra regem quoque Nabuchodonosor rebellavit, qui adiuraverat eum per Deum, et induravit cervicem suam et cor, ut non reverteretur ad Dominum, Deum Israel. (Liber II Paralipomenon 36, 13)

  • Fundato igitur ab aedificatoribus templo Domini, steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis, et Levitae filii Asaph in cymbalis, ut laudarent Deum iuxta mandatum David regis Israel. (Liber Esdrae 3, 10)

  • et accedentes ad Zorobabel et ad principes familiarum dixerunt eis: “Aedificemus vobiscum, quia ita ut vos quaerimus Deum vestrum et immolavimus victimas a diebus Asarhaddon regis Assyriae, qui adduxit nos huc”. (Liber Esdrae 4, 2)

  • Postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum caeli, tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldaei, qui domum hanc destruxit et populum eius transtulit in Babylonem. (Liber Esdrae 5, 12)

  • Et comederunt filii Israel, qui reversi fuerant de transmigratione, et omnes, qui a coinquinatione gentium terrae transierunt ad eos, ut quaererent Dominum, Deum Israel. (Liber Esdrae 6, 21)

  • Ieiunavimus autem et rogavimus Deum nostrum per hoc, et evenit nobis prospere. (Liber Esdrae 8, 23)

  • Et in sacrificio vespertino surrexi de afflictione mea et, scisso vestimento et pallio, curvavi genua mea et expandi manus meas ad Dominum Deum meum. (Liber Esdrae 9, 5)

  • Et nunc ad momentum invenimus gratiam apud Dominum Deum nostrum, ut servaret nobis reliquias et figeret nobis tentorium in loco sancto eius et illuminaret oculos nostros Deus noster et daret nobis solacium modicum in servitute nostra. (Liber Esdrae 9, 8)

  • Et respondit Sechenias filius Iehiel de filiis Elam et dixit Esdrae: “Nos praevaricati sumus in Deum nostrum et duximus uxores alienigenas de populis terrae. Nunc autem spes est in Israel super hoc: (Liber Esdrae 10, 2)

  • Et ait mihi rex: “Pro qua re postulas?”. Et oravi Deum caeli (Liber Nehemiae 2, 4)

  • Et oravimus Deum nostrum et posuimus custodiam die ac nocte contra eos. (Liber Nehemiae 4, 3)


"Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração." São Padre Pio de Pietrelcina