Mosaico decorativo

Encontrados 699 resultados para: Fide Ad Deum

  • Viri fratres, filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum, nobis verbum salutis huius missum est. (Actus Apostolorum 13, 26)

  • et dicentes: “Viri, quid haec facitis? Et nos mortales sumus similes vobis homines, evangelizantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt. (Actus Apostolorum 14, 15)

  • confirmantes animas discipulorum, exhortantes, ut permanerent in fide, et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. (Actus Apostolorum 14, 22)

  • et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum. (Actus Apostolorum 15, 9)

  • Nunc ergo quid tentatis Deum imponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus? (Actus Apostolorum 15, 10)

  • Propter quod ego iudico non inquietari eos, qui ex gentibus convertuntur ad Deum, (Actus Apostolorum 15, 19)

  • Ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie. (Actus Apostolorum 16, 5)

  • Et quaedam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum, audiebat, cuius Dominus aperuit cor intendere his, quae dicebantur a Paulo. (Actus Apostolorum 16, 14)

  • Media autem nocte, Paulus et Silas orantes laudabant Deum, et audiebant eos, qui in custodia erant; (Actus Apostolorum 16, 25)

  • quaerere Deum, si forte attrectent eum et inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum. (Actus Apostolorum 17, 27)

  • Et migrans inde intravit in domum cuiusdam nomine Titi Iusti, colentis Deum, cuius domus erat coniuncta synagogae. (Actus Apostolorum 18, 7)

  • dicentes: “Contra legem hic persuadet hominibus colere Deum”. (Actus Apostolorum 18, 13)


"De que vale perder-se em vãos temores?". São Padre Pio de Pietrelcina