Mosaico decorativo

Encontrados 668 resultados para: Fecit

  • Et excogitato consilio, fecit rex duos vitulos aureos et dixit ad populum: “Nolite ultra ascendere in Ierusalem! Ecce dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti”. (Liber I Regum 12, 28)

  • Et fecit fana in excelsis et sacerdotes de extremis populi, qui non erant de filiis Levi. (Liber I Regum 12, 31)

  • Constituitque diem sollemnem in mense octavo, quinta decima die mensis, in similitudinem sollemnitatis, quae celebratur in Iuda. Et ascendit altare; sic fecit in Bethel, ut immolaret vitulis, quos fabricatus erat; constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum, quae fecerat. (Liber I Regum 12, 32)

  • Et ascendit super altare, quod exstruxerat in Bethel, quinta decima die mensis octavi, quem finxerat de corde suo; et fecit sollemnitatem filiis Israel et ascendit super altare, ut adoleret. (Liber I Regum 12, 33)

  • Fecit, ut dixerat, uxor Ieroboam et consurgens abiit in Silo et venit in domum Ahiae; at ille non poterat videre, quia caligaverant oculi eius prae senectute. (Liber I Regum 14, 4)

  • Et tradet Dominus Israel propter peccata Ieroboam, qui peccavit et peccare fecit Israel””. (Liber I Regum 14, 16)

  • Et fecit Iuda malum coram Domino, et irritaverunt eum super omnibus, quae fecerant patres eorum in peccatis suis, quae peccaverant; (Liber I Regum 14, 22)

  • Pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea et tradidit ea in manu ducum cursorum, qui excubabant ante ostium domus regis. (Liber I Regum 14, 27)

  • Reliqua autem gestorum Roboam et omnia, quae fecit, ecce scripta sunt in libro annalium regum Iudae. (Liber I Regum 14, 29)

  • Reliqua autem gestorum Abiam et omnia, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? Fuitque bellum inter Abiam et inter Ieroboam. (Liber I Regum 15, 7)

  • Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini sicut David pater eius. (Liber I Regum 15, 11)

  • Reliqua autem omnium gestorum Asa et universa fortitudo eius et cuncta, quae fecit, et civitates, quas exstruxit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? Verumtamen in tempore senectutis suae doluit pedes; (Liber I Regum 15, 23)


"O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia; o amor sem temor torna-se presunção." São Padre Pio de Pietrelcina