Encontrados 4294 resultados para: Fé
Crescentem quasi germen agri dedi te, et crevisti et grandis effecta es et pervenisti ad mundum muliebrem: ubera tua intumuerunt, et pilus tuus germinavit; sed eras nuda et confusione plena. (Prophetia Ezechielis 16, 7)
Et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam, quia perfecta eras in decore meo, quem posueram super te, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 16, 14)
Et sumens de vestimentis tuis fecisti tibi excelsa variegata et fornicata es super eis, sicut non est factum neque futurum est. (Prophetia Ezechielis 16, 16)
Et tulisti vasa decoris tui de auro meo atque argento meo, quae dedi tibi, et fecisti tibi imagines masculinas et fornicata es in eis. (Prophetia Ezechielis 16, 17)
et aedificasti tibi fornicem et fecisti tibi excelsum in cunctis plateis; (Prophetia Ezechielis 16, 24)
ad omne caput viae aedificasti locum elevatum tuum et abominabilem fecisti decorem tuum et divisisti pedes tuos omni transeunti et multiplicasti fornicationes tuas. (Prophetia Ezechielis 16, 25)
Quia fabricasti fornicem tuum in capite omnis viae et excelsum tuum fecisti in omni platea; nec facta es quasi meretrix, quia sprevisti pretium. (Prophetia Ezechielis 16, 31)
Et dabo te in manus eorum, et destruent fornicem tuum et demolientur excelsa tua et denudabunt te vestimentis tuis et auferent vasa decoris tui et derelinquent te nudam plenamque ignominia. (Prophetia Ezechielis 16, 39)
Et satiabo indignationem meam in te, et auferetur zelus meus a te; et quiescam nec irascar amplius. (Prophetia Ezechielis 16, 42)
Eo quod non fueris recordata dierum adulescentiae tuae et provocasti me in omnibus his, propterea et ego vias tuas in capite tuo dabo, ait Dominus Deus, et non feci iuxta scelera tua in omnibus abominationibus tuis. (Prophetia Ezechielis 16, 43)
Sed nec in viis earum ambulasti neque secundum scelera earum fecisti; quasi parum fuisset, sceleratiora fecisti illis in omnibus viis tuis. (Prophetia Ezechielis 16, 47)
Vivo ego, dicit Dominus Deus, non fecit Sodoma soror tua, ipsa et filiae eius, sicut fecisti tu et filiae tuae. (Prophetia Ezechielis 16, 48)