Encontrados 4294 resultados para: Fé
et dixerunt Moysi: “Plus offert populus quam necessarium est operi, quod Dominus iussit facere”. (Liber Exodus 36, 5)
Iussit ergo Moyses praeconis voce per castra clamari: “Nec vir nec mulier quidquam offerat ultra pro omni opere sanctuario”. Sicque cessatum est a muneribus offerendis, (Liber Exodus 36, 6)
Feceruntque omnes corde sapientes inter artifices habitaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque, cum cherubim intextis arte polymita; (Liber Exodus 36, 8)
Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius in extremitate iuncturae et in ora cortinae extremae in iunctura altera similiter. (Liber Exodus 36, 11)
Quinquagenas ansas fecit pro utraque cortina, ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur. (Liber Exodus 36, 12)
Fecit et saga undecim de pilis caprarum pro tentorio super habitaculum; (Liber Exodus 36, 14)
Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi ultimi iuncturae unius et quinquaginta in ora sagi iuncturae alterius, ut sibi invicem iungerentur; (Liber Exodus 36, 17)
et fecit fibulas aeneas quinquaginta, quibus necteretur tentorium, ut esset unum. (Liber Exodus 36, 18)
Fecit et opertorium tentorio de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus delphini. (Liber Exodus 36, 19)
Fecit et tabulas habitaculi de lignis acaciae stantes. (Liber Exodus 36, 20)
Bini pedes erant per singulas tabulas, ut altera alteri iungeretur: sic fecit in omnibus tabulis habitaculi. (Liber Exodus 36, 22)
Ad plagam quoque habitaculi, quae respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas (Liber Exodus 36, 25)