Encontrados 4294 resultados para: Fé
Crastina autem die praecepit Holofernes omni militiae suae et omni populo suo, qui affuerunt in auxilium illius, ut pararent se ad Betuliam et ascensus montanae praeoccuparent et facerent pugnam adversus filios Israel. (Liber Iudith 7, 1)
Altera autem die eduxit Holofernes omnem equitatum suum contra faciem filiorum Israel, qui erant in Betulia, (Liber Iudith 7, 6)
Et placuerunt verba eorum coram Holoferne et coram omnibus famulis eius, et constituit facere, ut locuti sunt. (Liber Iudith 7, 16)
“Iudicet Deus inter vos et nos, quoniam fecistis in nobis iniquitatem magnam non loquentes pacifica cum filiis Assyriae. (Liber Iudith 7, 24)
Et nunc convocate eos et tradite civitatem totam in captivitatem populo Holofernis et omni virtuti eius. (Liber Iudith 7, 26)
Et fecit sibi tabernaculum super tectum domus suae et imposuit super lumbos suos cilicium, et erant super eam vestimenta viduitatis suae, (Liber Iudith 8, 5)
et ieiunabat per omnes dies viduitatis suae praeter pridie sabbatorum et sabbata et pridie neomeniarum et neomenias et dies festos et gaudimonia domus Israel. (Liber Iudith 8, 6)
et non erat qui inferret ei verbum malum, quia timebat Deum valde. (Liber Iudith 8, 8)
Et audivit verba populi maligna super principem quoniam defecerunt animo super penuriam aquarum. Et audivit omnia verba Iudith, quae locutus est ad eos Ozias, quemadmodum iuraverat eis, ut post quinque dies traderet civitatem Assyriis. (Liber Iudith 8, 9)
Quoniam altitudinem cordis hominis non invenietis et cogitatus sensus eius non comprehendetis, quomodo Deum, qui fecit omnia ista, inquiretis et sensum eius cognoscetis et cogitationem eius inspicietis? Minime, fratres, nolite exacerbare Dominum Deum nostrum, (Liber Iudith 8, 14)
Nos autem alium Deum nescimus praeter eum, a quo speramus quia non despiciet nos nec auferet salutare suum a genere nostro. (Liber Iudith 8, 20)
et mortem fratrum nostrorum et captivitatem terrae et desertionem hereditatis nostrae reducet in caput nostrum in gentibus, ubicumque servierimus. Et erimus in offendiculum et in improperium ante omnes, qui possidebunt nos, (Liber Iudith 8, 22)