Encontrados 4294 resultados para: Fé
et profecti sunt ad introitum Gedor usque ad orientem vallis, ut quaererent pascua gregibus suis. (Liber I Paralipomenon 4, 39)
Inveneruntque pascuas uberes et valde bonas et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverunt de stirpe Cham. (Liber I Paralipomenon 4, 40)
In diebus autem Saul proeliati sunt contra Agarenos et interfecerunt illos; habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni plaga, quae respicit ad orientem Galaad. (Liber I Paralipomenon 5, 10)
Filia autem eius fuit Sara, quae aedificavit Bethoron inferiorem et superiorem et Ozensara. (Liber I Paralipomenon 7, 24)
De horum genere erant et super vasa ministerii, ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur; (Liber I Paralipomenon 9, 28)
et Matthathias Levites, primogenitus Sellum Coritae, munere perpetuo praefectus erat eorum, quae in sartagine frigebantur. (Liber I Paralipomenon 9, 31)
Die igitur altero venerunt Philisthim, ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et filios eius iacentes in monte Gelboe; (Liber I Paralipomenon 10, 8)
Hoc cum audissent viri Iabes Galaad, omnia scilicet quae Philisthim fecerunt super Saul, (Liber I Paralipomenon 10, 11)
nec quaesierit Dominum; propter quod et interfecit eum et transtulit regnum eius ad David filium Isai. (Liber I Paralipomenon 10, 14)
Hic stetit in medio agri et defendit eum; cumque percussisset Philisthaeos, dedit Dominus salutem magnam populo suo. (Liber I Paralipomenon 11, 14)
dicens: “Avertat a me Deus meus, ut hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam, quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam”. Et ob hanc causam noluit bibere. Haec fecerunt tres robustissimi. (Liber I Paralipomenon 11, 19)
Abisai quoque frater Ioab; ipse erat princeps inter triginta et ipse levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit, et ipse erat inter tres nominatus, (Liber I Paralipomenon 11, 20)