Encontrados 203 resultados para: Exercitus Israelis tubis
Et insecutus est eum Ionathas in Azotum, et exercitus commiserunt proelium. (Liber I Maccabaeorum 10, 78)
Et videns Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo, et nihil ei resistit, dimisit totum exercitum suum, unumquemque in locum suum, excepto peregrino exercitu, quem contraxit ab insulis gentium; et inimici erant ei omnes exercitus patrum eius. (Liber I Maccabaeorum 11, 38)
Tryphon autem erat quidam partium Alexandri prius et vidit quoniam omnis exercitus murmurabat contra Demetrium et ivit ad Imalcue Arabem, qui nutriebat Antiochum filium Alexandri; (Liber I Maccabaeorum 11, 39)
nunc ergo recte feceris, si miseris in auxilium mihi viros, quia discessit omnis exercitus meus”. (Liber I Maccabaeorum 11, 43)
Et congregati sunt ad eum omnes exercitus, quos disperserat Demetrius, et pugnaverunt contra eum, et fugit et terga vertit. (Liber I Maccabaeorum 11, 55)
Et exiit Ionathas et perambulabat trans flumen et in civitatibus, et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriae in auxilium; et venit Ascalonem, et occurrerunt ei honorifice de civitate. (Liber I Maccabaeorum 11, 60)
Et fugerunt, qui erant ex parte Ionathae omnes, et nemo relictus est ex eis, nisi Matthathias filius Absalomi et Iudas filius Chalphi princeps militiae exercitus. (Liber I Maccabaeorum 11, 70)
Quoniam quidam pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum, volo autem vindicare regnum, ut restituam illud, sicut erat antea, delectumque feci multitudinis exercitus et feci naves bellicas; (Liber I Maccabaeorum 15, 3)
Anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum, et convenerunt ad eum omnes exercitus, ita ut pauci relicti essent cum Tryphone. (Liber I Maccabaeorum 15, 10)
sciebat enim quod congregata sunt mala in eum, et reliquit eum exercitus. (Liber I Maccabaeorum 15, 12)
et surrexerunt mane et abierunt in campum. Et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum, et fluvius torrens erat inter medium ipsorum. (Liber I Maccabaeorum 16, 5)
Et exclamaverunt tubis, et in fugam conversus est Cendebaeus et castra eius, et ceciderunt ex eis multi vulnerati; residui autem in munitionem fugerunt. (Liber I Maccabaeorum 16, 8)