Encontrados 720 resultados para: Eva
cunctamque templi supellectilem, quam removerat rex Achaz in regno suo in praevaricatione sua, restituimus et sanctificavimus. Ecce exposita sunt omnia coram altari Domini”. (Liber II Paralipomenon 29, 19)
An ignoratis quae ego fecerim et patres mei cunctis terrarum populis? Numquid praevaluerunt dii gentium terrarum liberare regionem suam de manu mea? (Liber II Paralipomenon 32, 13)
Sed non iuxta beneficia, quae acceperat, retribuit, quia elevatum est cor eius; et facta est contra eum ira et contra Iudam et Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 32, 25)
Sed et universi principes sacerdotum et populus multiplicaverunt praevaricationes suas iuxta universas abominationes gentium et polluerunt domum Domini, quam sanctificaverat in Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 36, 14)
Si quis evaserat gladium, ductus in Babylonem servivit regi et filiis eius, donec imperaret rex Persarum, (Liber II Paralipomenon 36, 20)
ut compleretur sermo Domini ex ore Ieremiae: donec terra acciperet sabbata sua, cunctis diebus devastationis egit sabbatum, usque dum complerentur septuaginta anni. (Liber II Paralipomenon 36, 21)
Plurimi etiam senes de sacerdotibus et Levitis et principibus familiarum, qui viderant oculis suis prius templum in loco suo, flebant voce magna; et multi vociferantes in laetitia elevabant vocem. (Liber Esdrae 3, 12)
Dederunt autem edicta regis satrapis regis et ducibus trans flumen et sublevaverunt populum et domum Dei. (Liber Esdrae 8, 36)
Et dixi: “Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te, quoniam iniquitates nostrae multiplicatae sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad caelum (Liber Esdrae 9, 6)
Et respondit Sechenias filius Iehiel de filiis Elam et dixit Esdrae: “Nos praevaricati sumus in Deum nostrum et duximus uxores alienigenas de populis terrae. Nunc autem spes est in Israel super hoc: (Liber Esdrae 10, 2)
Factum est autem in mense Nisan, anno vicesimo Artaxerxis regis, dum biberet, levavi vinum et dedi regi; non enim eram ingratus coram eo. (Liber Nehemiae 2, 1)
“In gentibus auditum est, et Gosem dixit quod tu et Iudaei cogitetis rebellare, et propterea aedifices murum et levare te velis super eos regem; iuxta hanc vocem (Liber Nehemiae 6, 6)