Mosaico decorativo

Encontrados 4238 resultados para: Eum

  • Mortuus est autem filius mulieris huius nocte; dormiens quippe oppressit eum. (Liber I Regum 3, 19)

  • Et consurgens intempesta nocte, silentio tulit filium meum de latere meo ancillae tuae dormientis et collocavit in sinu suo; suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo. (Liber I Regum 3, 20)

  • Cumque surrexissem mane, ut darem lac filio meo, apparuit mortuus; quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum, quem genueram”. (Liber I Regum 3, 21)

  • Dixit autem mulier, cuius filius erat vivus, ad regem — commota sunt quippe viscera eius super filio suo —: “Obsecro, domine, date illi infantem vivum et nolite interficere eum”. E contrario illa dicebat: “Nec mihi nec tibi sit; dividatur”. (Liber I Regum 3, 26)

  • Hordeum quoque et paleas equorum et iumentorum deferebant in locum, ubi erat unicuique constitutum. (Liber I Regum 5, 8)

  • “Domus haec, quam aedificas, si ambulaveris in praeceptis meis et iudicia mea feceris et custodieris omnia mandata mea gradiens per ea, firmabo sermonem meum tibi, quem locutus sum ad David patrem tuum; (Liber I Regum 6, 12)

  • et habitabo in medio filiorum Israel et non derelinquam populum meum Israel”. (Liber I Regum 6, 13)

  • Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini: altare aureum et mensam, super quam ponerentur panes propositionis, auream; (Liber I Regum 7, 48)

  • Rex autem Salomon et universus coetus Israel, qui convenerat ad eum, cum illo ante arcam immolabant oves et boves absque aestimatione et numero. (Liber I Regum 8, 5)

  • Et ait: “Benedictus Dominus, Deus Israel, qui locutus est ore suo ad David patrem meum et in manibus suis perfecit dicens: (Liber I Regum 8, 15)

  • “A die qua eduxi populum meum Israel de Aegypto, non elegi civitatem de universis tribubus Israel, ut aedificaretur domus, et esset nomen meum ibi; sed elegi David, ut esset super populum meum Israel”. (Liber I Regum 8, 16)

  • et ait Dominus ad David patrem meum: “Quod cogitasti in corde tuo aedificare domum nomini meo, bene fecisti hoc ipsum mente tractans; (Liber I Regum 8, 18)


"Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta." São Padre Pio de Pietrelcina