Encontrados 4238 resultados para: Eum
Dixitque ad eum David: “Unde venis?”. Qui ait ad eum: “De castris Israel fugi”. (Liber II Samuelis 1, 3)
Et dixit ad eum David: “Quid enim factum est? Indica mihi”. Qui ait: “Fugit populus ex proelio, et multi corruentes e populo mortui sunt; sed et Saul et Ionathan filius eius interierunt”. (Liber II Samuelis 1, 4)
dixit mihi: “Quisnam es tu?”. Et dixi ad eum: Amalecites ego sum. (Liber II Samuelis 1, 8)
Stansque super eum occidi illum; sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam. Et tuli diadema, quod erat in capite eius, et armillam de brachio illius et attuli ad te dominum meum huc”. (Liber II Samuelis 1, 10)
Et ait ad eum David: “Quare non timuisti mittere manum tuam, ut occideres christum Domini?”. (Liber II Samuelis 1, 14)
Vocansque David unum de pueris ait: “Accedens irrue in eum”. Qui percussit illum, et mortuus est. (Liber II Samuelis 1, 15)
Et ait ad eum David: “Sanguis tuus super caput tuum; os enim tuum locutum est adversum te dicens: “Ego interfeci christum Domini””. (Liber II Samuelis 1, 16)
Igitur post haec consuluit David Dominum dicens: “Num ascendam in unam de civitatibus Iudae?”. Et ait Dominus ad eum: “Ascende”. Dixitque David: “Quo ascendam?”. Et respondit ei: “In Hebron”. (Liber II Samuelis 2, 1)
Misit ergo David nuntios ad viros Iabes Galaad dixitque ad eos: “Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul et sepelistis eum. (Liber II Samuelis 2, 5)
Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul tulit Isbaal filium Saul et duxit eum in Mahanaim (Liber II Samuelis 2, 8)
Dixitque ei Abner: “Vade ad dextram sive ad sinistram et apprehende unum de adulescentibus et tolle tibi spolia eius”. Noluit autem Asael omittere quin urgeret eum. (Liber II Samuelis 2, 21)
Qui audire contempsit et noluit declinare. Percussit ergo eum Abner, aversa hasta in inguine, et exiit hasta retrorsum, et mortuus est ibi. Omnesque qui transibant per locum, in quo ceciderat Asael et mortuus erat, subsistebant. (Liber II Samuelis 2, 23)