Encontrados 4238 resultados para: Eum
Docebitis ergo filios Israel, ut caveant immunditiam, ne moriantur in sordibus suis, cum polluerint habitaculum meum, quod est inter eos. (Liber Leviticus 15, 31)
cuius autem in Azazel, statuet eum vivum coram Domino in expiationem, ut emittat illum ad Azazel in solitudinem. (Liber Leviticus 16, 10)
Afferet ergo Aaron vitulum pro peccato et expians se et domum suam immolabit eum; (Liber Leviticus 16, 11)
et, posita utraque manu super caput eius, confiteatur Aaron super eum omnes iniquitates filiorum Israel et universa delicta atque peccata eorum; quae ponens super caput eius emittet illum per hominem paratum in desertum. (Liber Leviticus 16, 21)
Omnis homo ad consanguineum suum non accedet, ut revelet turpitudinem eius. Ego Dominus. (Liber Leviticus 18, 6)
Non facies calumniam proximo tuo nec spoliabis eum. Non morabitur merces mercennarii apud te usque mane. (Liber Leviticus 19, 13)
Non maledices surdo nec coram caeco pones offendiculum; sed timebis Deum tuum. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 14)
Ne oderis fratrem tuum in corde tuo; argue eum, ne habeas super illo peccatum. (Liber Leviticus 19, 17)
expiabitque eum sacerdos ariete a peccato eius coram Domino, et dimittetur ei peccatum, quod peccavit. (Liber Leviticus 19, 22)
Sabbata mea custodite et sanctuarium meum metuite. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 30)
Coram cano capite consurge et honora personam senis; et time Deum tuum. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 32)
Si habitaverit tecum advena in terra vestra, non opprimetis eum; (Liber Leviticus 19, 33)