Encontrados 4238 resultados para: Eum
Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: “Quare nos non potuimus eicere eum?”. (Evangelium secundum Marcum 9, 28)
Docebat enim discipulos suos et dicebat illis: “Filius hominis traditur in manus hominum, et occident eum, et occisus post tres dies resurget”. (Evangelium secundum Marcum 9, 31)
At illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare. (Evangelium secundum Marcum 9, 32)
Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum; quem ut complexus esset, ait illis: (Evangelium secundum Marcum 9, 36)
“Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et, quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit”. (Evangelium secundum Marcum 9, 37)
Dixit illi Ioannes: “Magister, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia, et prohibebamus eum, quia non sequebatur nos”. (Evangelium secundum Marcum 9, 38)
Iesus autem ait: “Nolite prohibere eum. Nemo est enim, qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me; (Evangelium secundum Marcum 9, 39)
Et si oculus tuus scandalizat te, eice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam, (Evangelium secundum Marcum 9, 46)
Et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iorda nem; et conveniunt iterum turbae ad eum, et, sicut consueverat, iterum docebat illos. (Evangelium secundum Marcum 10, 1)
Et accedentes pharisaei interrogabant eum, si licet viro uxorem dimittere, tentantes eum. (Evangelium secundum Marcum 10, 2)
Et domo iterum discipuli de hoc interrogabant eum. (Evangelium secundum Marcum 10, 10)
Et cum egrederetur in viam, accurrens quidam et, genu flexo ante eum, rogabat eum: “Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam?”. (Evangelium secundum Marcum 10, 17)