Encontrados 4238 resultados para: Eum
Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula in locum desertum seorsum; et cum audissent, turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 13)
Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli dicentes: “Desertus est locus, et hora iam praeteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 15)
Et statim iussit discipulos ascendere in naviculam et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 22)
Discipuli autem, videntes eum supra mare ambulantem, turbati sunt dicentes: “Phantasma est”, et prae timore clamaverunt. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 26)
Continuo autem Iesus extendens manum apprehendit eum et ait illi: “Modicae fidei, quare dubitasti?”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 31)
Qui autem in navicula erant, adoraverunt eum dicentes: “Vere Filius Dei es!”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 33)
Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes, (Evangelium secundum Matthaeum 14, 35)
et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quicumque tetigerunt, salvi facti sunt. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 36)
Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: “Dimitte eam, quia clamat post nos”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 23)
At illa venit et adoravit eum dicens: “Domine, adiuva me!”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 25)
Et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum claudos, caecos, debiles, mutos et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos, (Evangelium secundum Matthaeum 15, 30)
ita ut turba miraretur videntes mutos loquentes, debiles sanos et claudos ambulantes et caecos videntes. Et magnificabant Deum Israel. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 31)