Mosaico decorativo

Encontrados 4238 resultados para: Eum

  • Quia haec dicit Dominus: Cum impleti fuerint in Babylone septuaginta anni, visitabo vos et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum. (Liber Ieremiae 29, 10)

  • “Dominus dedit te sacerdotem pro Ioiada sacerdote, ut sis praefectus in domo Domini super omnem virum arrepticium et prophetantem, ut mittas eum in nervum et in vincula. (Liber Ieremiae 29, 26)

  • “Mitte ad omnem transmigrationem dicens: Haec dicit Dominus ad Semeiam Nehelamiten: Pro eo quod prophetavit vobis Semeias, et ego non misi eum, et fecit vos confidere in mendacio, (Liber Ieremiae 29, 31)

  • Et erunt filii eius sicut a principio, et coetus eius coram me permanebit, et visitabo adversum omnes, qui tribulant eum. (Liber Ieremiae 30, 20)

  • Et erit dux eius ex eo, et princeps de medio eius procedet; et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est, qui pignori dabit cor suum, ut appropinquet mihi?, ait Dominus. (Liber Ieremiae 30, 21)

  • Et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum. (Liber Ieremiae 30, 22)

  • Quia erit dies, in qua clamabunt custodes in monte Ephraim: “Surgite, et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum”. (Liber Ieremiae 31, 6)

  • Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate in insulis, quae procul sunt, et dicite: “Qui dispersit Israel, congregabit eum et custodiet eum sicut pastor gregem suum”. (Liber Ieremiae 31, 10)

  • Redemit enim Dominus Iacob et liberavit eum de manu potentioris. (Liber Ieremiae 31, 11)

  • Postquam enim convertisti me, egi paenitentiam; et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum; confusus sum et erubui, quoniam sustinui opprobrium adulescentiae meae”. (Liber Ieremiae 31, 19)

  • Estne filius honorabilis mihi Ephraim aut puer delectabilis, quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor eius? Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum: miserans miserebor eius”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 31, 20)

  • Sed hoc erit pactum, quod feriam cum domo Israel post dies illos, dicit Dominus: Dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. (Liber Ieremiae 31, 33)


"Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos." São Padre Pio de Pietrelcina