Encontrados 4238 resultados para: Eum
elegi enim et sanctificavi locum istum, ut sit nomen meum ibi in sempiternum, et permaneant oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus. (Liber II Paralipomenon 7, 16)
Respondebuntque: “Quia dereliquerunt Dominum, Deum patrum suorum, qui eduxit eos de terra Aegypti, et apprehenderunt deos alienos et adoraverunt eos et coluerunt, idcirco venerunt super eos universa haec mala””. (Liber II Paralipomenon 7, 22)
Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit, ut tentaret eum in aenigmatibus in Ierusalem cum magno comitatu et camelis, qui portabant aromata et auri plurimum gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei, quaecumque erant in corde suo. (Liber II Paralipomenon 9, 1)
Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum regem Domini Dei tui! Quia diligit Deus tuus Israel et vult servare eum in aeternum, idcirco posuit te super eum regem, ut facias iudicia atque iustitiam”. (Liber II Paralipomenon 9, 8)
Rex autem Salomon dedit reginae Saba cuncta, quae voluit et quae postulavit, et multo plura quam attulerat ad eum. Quae reversa abiit in terram suam cum servis suis. (Liber II Paralipomenon 9, 12)
Fecit quoque rex solium eburneum grande et vestivit illud auro mundissimo; (Liber II Paralipomenon 9, 17)
sex quoque gradus, quibus ascendebatur ad solium, et scabellum aureum et brachiola duo altrinsecus et duos leones stantes iuxta brachiola, (Liber II Paralipomenon 9, 18)
dormivitque cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David patris eius. Regnavitque Roboam filius eius pro eo. (Liber II Paralipomenon 9, 31)
Profectus est autem Roboam in Sichem; illuc enim cunctus Israel convenerat, ut constituerent eum regem. (Liber II Paralipomenon 10, 1)
vocaveruntque eum, et venit cum universo Israel, et locuti sunt ad Roboam dicentes: (Liber II Paralipomenon 10, 3)
Israel autem universus videns quod noluisset eos audire rex, locutus est ad eum: “Non est nobis pars in David, neque hereditas in filio Isai! Revertere in tabernacula tua, Israel! Tu autem vide domum tuam, David!”. Et abiit Israel in tabernacula sua. (Liber II Paralipomenon 10, 16)
Misitque rex Roboam Adoram, qui praeerat servituti, et lapidaverunt eum filii Israel, et mortuus est. Porro rex Roboam currum festinavit ascendere et fugit in Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 10, 18)