Encontrados 312 resultados para: Etiam
Quod si etiam velatum est evangelium nostrum, in his, qui pereunt, est velatum; (Epistula II ad Corinthios 4, 3)
non solum autem in adventu eius sed etiam in solacio, quo consolatus est in vobis, referens nobis vestrum desiderium, vestrum fletum, vestram aemulationem pro me, ita ut magis gauderem. (Epistula II ad Corinthios 7, 7)
ita ut rogaremus Titum, ut, quemadmodum coepit, ita et perficiat in vos etiam gratiam istam. (Epistula II ad Corinthios 8, 6)
Non quasi imperans dico, sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae caritatis ingenitum bonum comprobans; (Epistula II ad Corinthios 8, 8)
Misimus etiam cum illo fratrem, cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias (Epistula II ad Corinthios 8, 18)
providemus enim bona non solum coram Domino sed etiam coram hominibus. (Epistula II ad Corinthios 8, 21)
— quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea, quae desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones Deo — (Epistula II ad Corinthios 9, 12)
tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere. (Epistula ad Galatas 2, 10)
in quo etiam sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum eius, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae, (Epistula ad Ephesios 1, 11)
scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. (Epistula ad Ephesios 3, 19)
quia vobis hoc donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini (Epistula ad Philippenses 1, 29)
Noster enim municipatus in caelis est, unde etiam salvatorem exspectamus Dominum Iesum Christum, (Epistula ad Philippenses 3, 20)