Mosaico decorativo

Encontrados 413 resultados para: Et Fratres Ejus

  • et proiciam vos a facie mea, sicut proieci omnes fratres vestros, universum semen Ephraim. (Liber Ieremiae 7, 15)

  • Nam et fratres tui et domus patris tui, etiam ipsi fraudulenter egerunt adversum te et clamaverunt post te plena voce; ne credas eis, cum locuti fuerint tibi bona”. (Liber Ieremiae 12, 6)

  • Quia haec dicit Dominus ad regem, qui sedet super solium David, et ad omnem populum habitatorem urbis huius, ad fratres vestros, qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem, (Liber Ieremiae 29, 16)

  • Et assumpsi Iezoniam filium Ieremiae filii Habsaniae et fratres eius et omnes filios eius et universam domum Rechabitarum; (Liber Ieremiae 35, 3)

  • Ego vero discooperui Esau, revelavi abscondita eius, et celari non poterit; vastatum est semen eius et fratres eius et vicini eius, et non erit. (Liber Ieremiae 49, 10)

  • “Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui et omnis domus Israel, universi, quibus dixerunt habitatores Ierusalem: “Longe sunt a Domino; nobis data est terra in possessionem”. (Prophetia Ezechielis 11, 15)

  • Dum ipse inter fratres fructificat, veniet ventus urens, ventus Domini de deserto ascendens, et siccabit venas eius et desolabit fontem eius. Ipse diripiet thesaurum, omne vas desiderabile. (Prophetia Osee 13, 15)

  • Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Iacob, Iacob autem genuit Iudam et fratres eius, (Evangelium secundum Matthaeum 1, 2)

  • Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 11)

  • Ambulans autem iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare; erant enim piscatores. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 18)

  • Et procedens inde vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua; et vocavit eos. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 21)

  • Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? Nonne et ethnici hoc faciunt? (Evangelium secundum Matthaeum 5, 47)


"Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor". São Padre Pio de Pietrelcina