Encontrados 21 resultados para: Et Exeuntes
Dositheus autem et Sosipater, ex ducibus, qui cum Maccabaeo erant, exeuntes peremerunt a Timotheo relictos in praesidio plures quam decem milia viros. (Liber II Maccabaeorum 12, 19)
Et eduxit me per viam portae aquilonis et convertit me ad viam foras ad portam exteriorem, quae respiciebat ad orientem; et ecce aquae exeuntes a latere dextro. (Prophetia Ezechielis 47, 2)
Et cum venisset trans fretum in regionem Gadarenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 28)
Et ait illis: “Ite”. Et illi exeuntes abierunt in porcos; et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare, et mortui sunt in aquis. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 32)
Illi autem exeuntes diffamaverunt eum in universa terra illa. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 31)
Et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel de civitate illa, excutite pulverem de pedibus vestris. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 14)
Exeuntes autem pharisaei consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 14)
Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum nomine Simonem; hunc angariaverunt, ut tolleret crucem eius. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 32)
et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 53)
Et exeuntes cito de monumento cum timore et magno gaudio cucurrerunt nuntiare discipulis eius. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 8)
Et exeuntes pharisaei statim cum herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent. (Evangelium secundum Marcum 3, 6)
Et concessit eis. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos. Et magno impetu grex ruit per praecipitium in mare, ad duo milia, et suffocabantur in mari. (Evangelium secundum Marcum 5, 13)
