Mosaico decorativo

Encontrados 451 resultados para: Esset

  • Et praeparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super Ionam, ut esset umbra super caput eius et protegeret eum ab afflictione sua. Et laetatus est Ionas super hedera laetitia magna. (Prophetia Ionae 4, 6)

  • Si esset vir vento excitatus et mendacium loqueretur: “Vaticinabor tibi de vino et sicera”, hic esset vates populi istius. (Prophetia Michaeae 2, 11)

  • Numquid non sunt verba, quae locutus est Dominus in manu prophetarum priorum, cum adhuc Ierusalem habitaretur et esset opulenta, ipsa et urbes in circuitu eius, et Nageb habitaretur simul cum Sephela?”. (Prophetia Zachariae 7, 7)

  • Et disperdam eos per omnes gentes, quas nesciunt; et terra desolata est post eos, ita ut non esset transiens et revertens. Et posuerunt terram desiderabilem in desertum”. (Prophetia Zachariae 7, 14)

  • et scietis quia misi ad vos mandatum istud, ut esset pactum meum cum Levi, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 2, 4)

  • Iesu Christi autem generatio sic erat. Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 18)

  • Ioseph autem vir eius, cum esset iustus et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 19)

  • Cum autem natus esset Iesus in Bethlehem Iudaeae in diebus Herodis regis, ecce Magi ab oriente venerunt Hierosolymam (Evangelium secundum Matthaeum 2, 1)

  • Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus eius, a bimatu et infra, secundum tempus, quod exquisierat a Magis. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 16)

  • Cum autem audisset quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilaeam. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 12)

  • At cum eiecta esset turba, intravit et tenuit manum eius, et surrexit puella. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 25)

  • quam, cum impleta esset, educentes secus litus et sedentes collegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 48)


"O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia; o amor sem temor torna-se presunção." São Padre Pio de Pietrelcina