Encontrados 451 resultados para: Esset
Traditi enim sumus, ego et populus meus, ut conteramur, iugulemur et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur: tacuissem, quia tribulatio haec non esset digna conturbare regem”. (Liber Esther 7, 4)
Qui cum reversus esset de horto et intrasset convivii locum, repperit Aman super lectulum corruisse, in quo iacebat Esther, et ait: “Etiam reginam vult opprimere, me praesente, in domo mea?”. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem eius. (Liber Esther 7, 8)
Die illo dedit rex Asuerus Esther reginae domum Aman adversarii Iudaeorum, et Mardochaeus ingressus est ante faciem regis; confessa est enim ei Esther quid esset sibi. (Liber Esther 8, 1)
Isti dies memorarentur et celebrarentur per singulas generationes in singulis cognationibus, provinciis et civitatibus, nec esset ulla civitas, in qua dies Phurim non observarentur a Iudaeis et ab eorum progenie. (Liber Esther 9, 28)
Poteram et ego similia vestri loqui, si esset anima vestra pro anima mea! Concinnarem super vos sermones et moverem caput meum super vos. (Liber Iob 16, 4)
eo quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum, cui non esset adiutor. (Liber Iob 29, 12)
Homo, cum in honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis, quae pereunt, et similis factus est illis. (Liber Psalmorum 49, 21)
Inimici Domini blandirentur ei, et esset sors eorum in saecula; (Liber Psalmorum 81, 16)
Maskil. David, cum esset in caverna. Precatio. (Liber Psalmorum 142, 1)
dum adhuc dispersus esset exercitus a castris. (Liber I Maccabaeorum 4, 4)
Et incidit illis consilium bonum, ut destruerent illud, ne umquam illis esset in opprobrium, quia contaminaverunt illud gentes; et demoliti sunt altare (Liber I Maccabaeorum 4, 45)
Et vidit Eleazar Abaran unam de bestiis loricatam loricis regis, et erat eminens super ceteras bestias, et visum est ei quod in ea esset rex; (Liber I Maccabaeorum 6, 43)