Encontrados 1195 resultados para: Ergo
Dimisit ergo Iosue populum, et abierunt filii Israel unusquisque in possessionem suam, ut obtinerent terram. (Liber Iudicum 2, 6)
Dimisit ergo Dominus has nationes et cito expellere noluit nec tradidit in manibus Iosue. (Liber Iudicum 2, 23)
Humiliavit ergo Deus in die illo Iabin regem Chanaan coram filiis Israel, (Liber Iudicum 4, 23)
Aedificavit ergo ibi Gedeon altare Domino vocavitque illud: “Dominus pax”; usque in praesentem diem adhuc est in Ephra filiorum Abiezer. (Liber Iudicum 6, 24)
Et, cum audieris quid loquantur, tunc confortabuntur manus tuae, et securior ad hostium castra descendes”. Descendit ergo ipse et Phara puer eius in partem castrorum, ubi erant armatorum vigiliae. (Liber Iudicum 7, 11)
Quibus ille ait: “Cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas, triturabo carnes vestras cum spinis deserti et tribulis”. (Liber Iudicum 8, 7)
Tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos; et trituravit cum eis viros Succoth. (Liber Iudicum 8, 16)
si ergo recte et absque vitio egistis cum Ierobbaal et domo eius hodie, laetamini in Abimelech, et ille laetetur in vobis. (Liber Iudicum 9, 19)
Abiit ergo Gaal, spectante Sichimorum populo, et pugnavit contra Abimelech. (Liber Iudicum 9, 39)
Sequenti ergo die egressus est populus in campum. Quod cum nuntiatum esset Abimelech, (Liber Iudicum 9, 42)
Dominus ergo, Deus Israel, subvertit Amorraeum coram populo suo Israel; et tu nunc vis possidere terram eius? (Liber Iudicum 11, 23)
Factus est ergo super Iephte spiritus Domini, et pertransiens Galaad et Manasse venit in Maspha Galaad et inde ad filios Ammon. (Liber Iudicum 11, 29)