Encontrados 18 resultados para: Equum

  • Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt: “Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem eius deiecit in mare! (Liber Exodus 15, 1)

  • quibus praecinebat dicens: “Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem eius deiecit in mare!”. (Liber Exodus 15, 21)

  • Abiit igitur, qui ascenderat equum in occursum eius, et ait: “Haec dicit rex: Pacatane sunt omnia?”. Dixitque ei Iehu: “Quid tibi et paci? Transi et sequere me”. Nuntiavit quoque speculator dicens: “Venit nuntius ad eos et non revertitur”. (Liber II Regum 9, 18)

  • et faciebant ascendere et exire de Aegypto quadrigam sescentis argenteis et equum centum quinquaginta; similiter universis regibus Hetthaeorum et Syriae per manus suas educebant. (Liber II Paralipomenon 1, 17)

  • debet indui vestibus regiis, quibus rex indutus erat, et imponi super equum, qui de sella regis est, et acceperit regium diadema super caput suum; (Liber Esther 6, 8)

  • et primus de regiis principibus nobilissimis induat eum et teneat equum eius et per plateam civitatis incedens clamet et dicat: “Sic honorabitur quemcumque voluerit rex honorare””. (Liber Esther 6, 9)

  • Tulit itaque Aman stolam et equum; indutumque Mardochaeum et impositum equo praecedebat in platea civitatis atque clamabat: “Hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare”. (Liber Esther 6, 11)

  • Cum tempus fuerit, in altum alas erigit, deridet equum et ascensorem eius. (Liber Iob 39, 18)

  • qui eduxit quadrigam et equum, agmen et robustum; simul iacuerunt nec resurgent, contriti sunt quasi linum et exstincti sunt. (Liber Isaiae 43, 17)

  • qui deduxit eos per abyssos quasi equum per desertum, et non impingebant? (Liber Isaiae 63, 13)

  • et collisi in te equum et equitem eius et collisi in te currum et ascensorem eius (Liber Ieremiae 51, 21)

  • Assyria non salvabit nos; super equum non ascendemus nec vocabimus ultra: “Deos nostros!” opera manuum nostrarum, quia in te misericordiam consequetur pupillus”. (Prophetia Osee 14, 4)


“Viva feliz. Sirva ao Senhor alegremente e com o espírito despreocupado.” São Padre Pio de Pietrelcina