Encontrados 44 resultados para: Ephod
lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac pectorale. (Liber Exodus 25, 7)
Haec autem erunt vestimenta, quae facient: pectorale et ephod, tunicam et subuculam textam, tiaram et balteum. Facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi; (Liber Exodus 28, 4)
Facient autem ephod de auro et hyacintho ac purpura coccoque bysso retorta opere polymito. (Liber Exodus 28, 6)
Et balteus super ephod ad constringendum, eiusdem operis et unum cum eo, erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta. (Liber Exodus 28, 8)
et pones duos lapides super fascias umerales ephod, lapides memorialis filiorum Israel. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem. (Liber Exodus 28, 12)
Pectorale quoque iudicii facies opere polymito, iuxta texturam ephod, ex auro, hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta. (Liber Exodus 28, 15)
et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis marginibus in fasciis umeralibus ephod in parte eius anteriore. (Liber Exodus 28, 25)
Facies et duos anulos aureos, quos pones in summitatibus pectoralis in ora interiore, quae respicit ephod. (Liber Exodus 28, 26)
Necnon et alios duos anulos aureos, qui ponendi sunt in utraque fascia umerali ephod deorsum, versus partem anteriorem eius iuxta iuncturam eius supra balteum ephod, (Liber Exodus 28, 27)
et stringatur pectorale anulis suis cum anulis ephod vitta hyacinthina, ut maneat supra balteum ephod, et a se invicem pectorale et ephod nequeant separari. (Liber Exodus 28, 28)
Facies et pallium ephod totum hyacinthinum, (Liber Exodus 28, 31)
indues Aaron vestimentis suis, id est subucula et tunica ephod et ephod et pectorali, quod constringes ei cingulo ephod; (Liber Exodus 29, 5)